monumenta.ch > Plinius > sectio 175

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 175
{L} genera IIII: vivum, quod Graeci apyron vocant, nascitur solidum solum - cetera enim liquore constant et conficiuntur oleo incocta -; vivum effoditur tralucetque et viret. solo ex omnibus generibus medici utuntur. alterum genus appellant glaebam, fullonum tantum officinis familiare. tertio quoque generi unus tantum est usus ad lanas suffiendas, quoniam candorem mollitiamque confert. Tegula vocatur hoc genus, quartum caute ad ellychnia maxime conficienda; cetero tantum vis est ut morbos comitiales deprehendat nidore inpositum igni. lusit et Anaxilaus eo, addens in calicem vini prunaque subdita circumferens, exardescentis repercussu pallorem dirum velut defunctorum effundente in conviviis.